Adoptio (Roma antiqua)

Adoptio sive adoptatio puerorum apud Romanos antiquos crebrius fiebat, imprimis in familiis ordinis senatorii. Si persona sui iuris adoptata est, ritus adrogatio vocatus est. Et ius hereditarium (Falcidia lex) et desiderium amicitiae inter gentes confirmandae adoptionibus expedivit. Puellae autem multo rarius adoptatae sunt. Tempore imperiali imperatores homines ad regnandum aptos sibi filios arrogaverunt, ut successio facilius eveniret.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy